NIX

NIX
NIX
frigore concreta, ardentissimis aestatis caloribus, ut et glacies in frusta dissecta, vino diluendo Romanis adhibita est, teste Pliniô l. 19. c. 4. Hi Nives, ills glaciem potant. poenasque mentium in voluptatem gulae vertunt: Servatur algor aestibus excogitaturque, ut alienis mensibus Nix algeat. Ubi in MS. codice, fervatur Ligur aestibus, magis apposite, quod Nivem hanc aut glaciem ex Alpibus vicinis Liguriae Romam transferrent. Eum secutus Plin. Iunior l. 1. Ep. 15. Promittis ad cenam, inquit, nec venis, dicitur ius, ad assem impendium reddes, nec id modicum: Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, alica cum mulso et Nive, nam banc quoque romputabis, imo hanc inprimis, quae perit in ferculo. Imo meminit iam consuetudinis huius Lucilius. apud Cicer. l. 2. de fin. bon. et mal
Cum nil dempsit Nix, et sacculus abstulerit nil.
Accius quoque Plautus Curculione, Actu 2. sc. date viam,
PH. Viden? ut expalluit? datin' isti sellam ut assedant cito,
Et aqualem cum aqua? Properatin' ocius? CU. Animo male est.
PH. Vin' aquam? CU. Si frustulenta est, da obsecro hercle, obsorbeam.
Aevo inprimis Martialis maxime viguisse, ex Epigramm. eius pater, inprimis l. 6. Epigr. 86. l. 9. Epigr. 23. l. 12. Epigr. 17. l. 14. Epigr. 117. etc. Sed id non sine insigni sanitatis iactura, ut docet Macrob. Saturnal. l. 7. c. 12. Iam dudum nosse aveo, cur aqua, quae obsita globis mubium, perducitur ad nivalem rigorem, non minus in potu noxia est, quam ex ipsa nive aqua resoluta. Scimus enim, quot quantaeque noxae epoto Nivis humore nascantur. Ubi tamen globis nivium legit Dempsterus. et particulam non exstingui debere, contendit Muretus Var. Lect. l. 9. c. 9. At A. Gellius Nivis aquam potui pessimam esse, ex Aristotele probat totô c. 5. l. 19. Vide quoque Senec. Ep. 78. 95. l. 4. de Nat. quaestion. c. 13. l. de Provid. c. 3. etc. Quare novum inventum Neronis Imperatoris refert Plin. l. 3. 1. c. 3. Neronis Principis, inquiens, inventum est, decoquere aquam, vitreque demissam in Nives refrigerare: Ita voluptas frigoris contingit, sine vitio Nivis. Omnem utique decoctam utiliorem esse convenit: Item calefactam magis refrigerari, subtilissimo invento. Unde et Iuvenalis Sat. 5. v. 50.
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis, etc.
Qui illam convivantibus ministrabat servus, Gelidae minister dicuts est, cuius meminit Senec. de Ira l. 2. c. 25. Perpetietur hit famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti Nivem irascitur? Sed in potu non solum, verum ctiam ad abluendas manus Nivis usum fuisse, discimus ex Petronio, cum ait: Discubuimus Alexandrinis pueris aquam, nivatam in manus affundentibus. Quae, ut defaecatior esset, solebat percolari ac sacco transmitti. Martial. l. 14. Epigr. 103. cuius lemma, Colum nivarium,
Setinos moneo nostrâ Nive frange trientes,
Pauperiore merô tingere lina potes.
In quae verba Scholiast. Calorem, inquit, optimorum vinorum temperari iubet, transmittendo per colum Nivibus distentum: vilius vero vinum saccô lineô attenuari: de quo sacco Nivario sequens Epigramma sonat. Modum vero servandae per aestivos dies Nivis ipse suggerit Seneca, dum in has delitias facunde invehitur, Natur. quaest. l. 4. c. ult. Nos vero quaeramus potius, quomodo fiant Nives, quam quomodo serventur: quoniam non contenti vina fundere veterana, et per sapores aetatesque disponere, invenimus quomodo stiparemus Nivem, ut ea aestatem evinceret, et contra anni fervorem defenderetur loci frigere. etc. Sinenses Nivem glaciemque etiam servare ad delitias, non tamen ad potum refrigerandum, quem semper calidissimum adhibeant, docet A. Preyelius Sinae et Europae c. 45. ab initio. Plura de Nive, vide inprimis apud Thom. Bartholin. in peculiari opusculo, et Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Sed et in Nive Vetetes corpus versabant, illud exercendi causâ, ut videre est supra, ubi de variis modis Veter. exercendi Corpus: imo et recens natos infantes nive lavabant Cimbri, vide supra Infans.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Nix — bezeichnet: den Namen eines Mondes des Zwergplaneten Pluto, siehe Nix (Mond) Wassermann (Mythologie) in manchen deutschen Dialekten das Wort für nichts der Name des Radavisos SMS Nix der Preußischen Marine *nix bezeichnet: Unix artige… …   Deutsch Wikipedia

  • nix|y — nix|ie1 «NIHK see», noun. German Legend. a female water fairy: »She who sits by haunted well, Is subject to the nixie s spell (Scott). ╂[< German Nixe, feminine, (originally) a legendary water creature] nix|ie2 or nix|y «NIHK see», noun,… …   Useful english dictionary

  • nix|ie — nix|ie1 «NIHK see», noun. German Legend. a female water fairy: »She who sits by haunted well, Is subject to the nixie s spell (Scott). ╂[< German Nixe, feminine, (originally) a legendary water creature] nix|ie2 or nix|y «NIHK see», noun,… …   Useful english dictionary

  • Nix — Nix, n.; fem. {Nixe}. [G. Cf. 1st {Nick}.] (Teut. Myth.) One of a class of water spirits, commonly described as of a mischievous disposition. [1913 Webster] The treacherous nixes who entice men to a watery death. Tylor. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • nix — [niks] adv. ÉTYM. V. 1827, Désangiers in D. D. L.; de l allemand. ❖ ♦ Fam., vx. Non. 0 Je boirai du vin de Madère tant que vous voudrez, mais pour du lait nix. Mérimée, Correspondance générale, 1832, in D. D. L. ❖ …   Encyclopédie Universelle

  • nix — avv. CO colloq., no, niente affatto: senza pagare, nix! Non si entra {{line}} {{/line}} DATA: 1834. ETIMO: dal ted. nichts niente …   Dizionario italiano

  • nix — NIX, Ă s.m. şi f. (Mit.; la vechii germani) Geniu sau nimfă a apelor. [pl. nicşi, nixe. / < fr. nix, nixe]. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • Nix — »Wassergeist«: Das altgerm. Wort mhd. nickes, ahd. nicchus, niederl. nikker, aengl. nicor, schwed. näck beruht auf einer Partizipialbildung zu der idg. Verbalwurzel *neigu̯ »waschen, baden«, vgl. z. B. griech. nízein »waschen« und air. nigrid… …   Das Herkunftswörterbuch

  • nix — nix1 [niks] n. pl. nixes or nixe [nik′sə] [Ger nix, masc., nixe, fem. < OHG nihhus, sea beast, nicchussa, water sprite, akin to OE nicor, ON nykr, water sprite < Gmc * nik , *nikwus , water spirit < IE base * neigw , to wash > Sans… …   English World dictionary

  • Nix [1] — Nix (lat.), Schnee. N. antimonii, Spießglanzblumenschnee, ist Antimonoxyd, s.u. Antimon (Chem) A) b) aa) …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”